- CINNAMOLOGUS
- CINNAMOLOGUSapud Plin. l. 10. c. 33. avis est, cinnami surculis privatim nidifcans, quos plumbatis indigenae decutiant sagittis. Idem tradit Aristoteles, l. 9. c. 13. et ex eo Antigonus Carystius, c. 49. qui κιννάμωμον cam vocat. Sratius quoque in Epicedio Pileti, l. 2. Sylv. 6. v. 87.Et Cilicum messer, Phariaque exempta volucriCinnama.Ubi Phoenicem avem intelligit: quam alii quoque cum Cinnamologo confuderunt. De eadem Solin. c. 33. Cinnamologos perinde Arabiae avis, in excellentissimis lucis texit nidos, a fruticibus cinnamorum: ad quos quoniam non est pervenire, propter ramorum altitudinem, et fragilitatem, accolae illas congeries plumbatis petunt iaculis, deiectosque pretiis vendunt amplioribus, quod hoc cinnamum magis, quam ulia, Mercatores probent. Herodotus vero non aliud cinnamum exArabia exportari, quam quod hôc modô decutiatur ex avium nidis, refert: quae et fabulosae omnis antiquitatis opinio fuit. Idem μεγάλας ὄρνιςθας has aves vocat. In eo situ autem nidificare, ubi Liber Pater fuerit educatus, Plinius scribit: cui adstipulatur Dionysus Poeta,Τῷ καὶ γειναμὲνῳ κηώδεα φύετο πάντα,Μῆλα δὲ καὶ τῆμος λασίοις ἐβαρύνετο μαλλοῖςΕ᾿ν νομῷ, ἀντομάτοις δὲ κατέῥρεον ὕδασι λίμναι.Ο῎ρνιθες δ᾿ ἑτέρωθεν ἀκινήτων ὐπὸ νήσωνΗ᾿λθον φύλλα φέροντες ἀκηρασίων κιναμώμων.Ubi aves indigitantur Κινάμωμοι, quarum plures nidos suos in inviis Arabiae rupibus struebant. Avienus de Phoenice intellexit,Ales amica Deo largum congessit amomum.Solem innuens, cui sacer Phoenix: quem cum cinnaniomo ave, quod utraque nidum e fructibus cinnamorum concinnarent, confudisse nonnullos diximus. Sed et cinnamomum aroma idem cum amomo herba, alios quoque nomullos sequutus, miscet, cum constet magnopere haec distare, quamvis Cinnamomum quibusdam πόαν εὐωδεςτάτην dici sicque pro amomo sumi, certum sit. Vide Salmas. ad Solin. passim, inprimis p. 399. et 551. nec non hîc infra, in voce Cinnamomum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.